INTRODUCTION
AMPHITHEATRE
CIRQUE
THEATRE
DICTIONNAIRE

 

TRISTE VIOLENCE, Saint Augustin - texte 3. ( textes : 1 - 2 - 4 )

( Alypius est venu à Rome faire des études . )

Ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est .

Cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam ejus amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus per viam esset, recusantem vehementer et resistantem familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus haec dicentem :" Si corpus meum in locum illum trahitis et ibi constituitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere ? Adero itaque absens ac sic et vos et illa superabo ". Quibus auditis illi nihilo setius eum aduxerunt secum id ipsum forte explorare cupientes utrum posset efficere .

Quo ubi ventum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, ferverant omnia inmanissimis voluptatibus. [...] ( Alypius ferme d'abord les yeux, puis, vaincu par la curiosité, regarde le spectacle.) Ut enim vidit illum sanguinem, inmanitatem simul ebibit et non se avertit, sed fixit aspectum et hauriebat furias et nesciebat et delectabatur scelere certaminis et cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat jam ille, qui venerat, sed unus de turba, ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat. Quid plura ? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire non tantum cum illis, a quibus prius abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens.

Saint Augustin, Confessions, livre VI, 13 .

Vocabulaire du texte en gras .

Premier passage :
traho, is, ere : traîner, entraîner
ibi ( adv. ) : là, dans ce lieu
constituo, is, ere : placer
numquid : est-ce-que
animus, i, m : l'esprit

oculus, i, m : l'oeil
spectaculum, i, n : le spectacle
intendo, is, ere : tourner, diriger
itaque : c'est pourquoi
absens, entis : absent
sic : ainsi
supero, as, are : l'emporter sur, vaincre, triompher

Deuxième passage :
sanguis, inis, m : le sang
immanitas, atis, f : la férocité, la barbarie
simul : en même temps
ebibo, is, ere : boire jusqu'au bout
averto, is, ere, averti : détourner
figo, is, ere, fixi : fixer
aspectus, us, m : le regard
haurio, is , ire : puiser, se pénétrer de, se repaître de
furia, ae, f : délire, égarement
nescio, is, ire : ne pas savoir
delecto, as, are : au passif, se plaire à, trouver de l'attrait à
scelus, sceleris, n : le crime
certamen, inis, n : la lutte, le combat
cruentus, a, um : sanglant, sanguinaire
voluptas, atis, f : le plaisir, la volupté
inebrio, as, are : enivrer
non jam : ne ... plus
turba, ae, f : la foule
verus, a, um : vrai
socius, ii, m : le compagnon
adduco, is, ere, duxi, ductum : amener